De Admirandis, Pag. 143
 
Vanini, De Admirandis

/p. 143/ vero maximam, quare, etsi trahere desinat,

anima et vita functa dijudicanda non est.

Alex. Cur igitur trahendi facultates cessant

aut corruptae sunt? I. C. – Eo modo, quo ladani

bene olendi; solvuntur enim ab aëre partes

quaedam, quae sunt instrumenta formae. Magnetem,

qui trahere desierat, vitiatum – ni

fallor – ab aëris superficie, nam rubigo quaedam

illi adhaerebat, fregerunt scholares nostri

et in eius interioribus partibus, eadem,

quae prius in extimis, extitit vis efficax ad trahendum.

DIALOGUS XXVI.

De magnetis vi attrahendi ferrum

et directione ad polos.

Alex

Quia magnetis mentionem fecisti,

cogor a te nunc quaerere: quare

magnes attrahit ferrum? I. C. –

Respondet Cardanus: «Magnes vivit;

ferrum eius pabulum est, iccirco

in ferri scobe optime servatur». Alex

Nugae. Si vivit magnes, cum ferrum affricatum

afficiat ita, ut alterum quoque ferrum ab

eo trahi possit, animam suam in illum transfudisse

manifestum est. Vult enim Cardanus

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum